monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 30, 1
De aequinoctiis, quod octavo Calendarum Aprilium, et octavo Calendarum Octobrium, et de solstitiis, quod octavo Calendarum Iuliarum, et octavo Calendarum Ianuariarum die sint notanda, multorum late et sapientium saeculi, et Christianorum sententia claret. Denique Plinius Secundus, idem orator et philosophus, in libro secundo Naturalis historiae: 'Sol autem, inquit, ipse quatuor differentias habet: bis aequata nocte diei, vere et autumno in centrum incidens terrae, octavis in partibus Arietis ac Librae; bis permutatis spaciis in auctum diei bruma octava in parte Capricorni; noctis vero solstitio totidem in partibus Cancri.